PUGNA, a PUGNO

PUGNA, a PUGNO
PUGNA, a PUGNO
proprie de Pugilibus, postea ad alios significatus translatâ voce, exercitationem, in qua duo ut plurimum inter se dimicabant, in ludis, Amphitheatris, atque aliis publicis certaminibus spectaculisque, ut victoriae obtinerent coronas populumque oblectarent, denotare coepit. Hos apud Eusebium, Histor. Eccl. l. 8. c. 18. μαχητάς reperimus appellatos, quos quidam, sed minus recte, Pugiles ibi interpretati sunt. Duplex vero et ad sanitatem optimumque corporis habitum comparandum (nam et hâc fini Pugnae institutae) inprimis Pugnae genus in Medicina Gymnastica celebre fuisse, apud Oribasium legimus: Alterum cum telis quam antiqui Monomachiam, Caelius Aurelianus Hoplomachiam vocavit: Alteram sine telis, Sciamachiam dictam, cum homo adversus umbram et brachiis et cruribus pugnabat; vel etiam cum adversus columnam et palum aut murum, decertabat: Quo respicieus Apostolus 1 Corinth. c. 9. v. 26. Οὕτω πυκτέυω, ait, ὡς οὐκ ἀερα δέρων, id est, Ita pugnis certop, quasi non aerem cedens. De quibus accurate agit Hier. Mercurialis in de Arte Gymn. l. 3. c. 4. et l. 6. c. 2. Vide et hic passim suis locis. Tandem ad militiam, cuius Pugnae hae velut praeludia ac progymnasmata fuêre, se significatio nominis extendit, qua de vide supra in voce Proelium. Α` Pugna seu monomachia Gladiatorum, Pugnatoria tela dicta sunt, quae alias et decretoria, quibus de vita decertabatur, lusoriis seu exercitoriis telis opposita: quorum his qui utebantur, ventilare; qui istis, pugnare, proprie dicebantur, ut videre est apud Senecam, l. 3. Controv. imo et v???sis armis pugnare, apud Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 19. et supra in voce Gladiatura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • pugno — s.m. [lat. pūgnus ] (pl. i ; ant., lett. le pugna ). 1. [mano chiusa con le dita piegate e strette sul palmo: aprire, stringere il p. ] ● Espressioni: avere (o tenere) in pugno 1. [avere il pieno controllo di una situazione] ▶◀ dominare.… …   Enciclopedia Italiana

  • pugno — pù·gno s.m. FO 1. mano chiusa, con le dita piegate e fortemente strette sul palmo: stringere il pugno; fare il pugno; allargare, aprire il pugno; stringere un oggetto in pugno | salutare con il pugno chiuso, alzando il pugno della mano destra per …   Dizionario italiano

  • PUGIL — dictus a pugna, et pugna a pugno, inquit Donatus in Prolog. Hecyrae, Veteres namque ante usum ferri et xrmorum, pugnis et calcibus et morsibus, corporumque luctatione certabant. Similiter, qui Latinis Pugil, Graecis πύκτης, a πὺξ, pugnô. Ita ergo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pugnar — Se conjuga como: amar Infinitivo: Gerundio: Participio: pugnar pugnando pugnado     Indicativo   presente imperfecto pretérito futuro condicional yo tú él, ella, Ud. nosotros vosotros ellos, ellas, Uds. pugno pugnas pugna pugnamos pugnáis pugnan… …   Wordreference Spanish Conjugations Dictionary

  • Once Upon a Time in December — Live album by Hard Fi Released December 2007 …   Wikipedia

  • PYGMAEI — populi in extremis Indiae montibus habitantes (Plin. l. 6. c. 19.) salubri caelô semperque vernante fruentes, ternos dodrantes non excedentes: Sunt qui nomen eos habere volunt ἀπὸ τῆς πυγμῆς, i. e. pugno, contra rationem; cum ἀπὸ τοῦ πήχυος, i. e …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pugnare — pu·gnà·re v.intr. (avere) LE combattere, lottare: per furor di regno | pugnano i prenci (Foscolo) | fig., fare contrasto, contrapporsi: quando noi fummo là ve la rugiada | pugna col sole (Dante), contra miglior voler voler mal pugna (Dante)… …   Dizionario italiano

  • pugnare — v. intr. [dal lat. pugnare, der. di pugnus pugno ] (io pugno... noi pugnamo, voi pugnate, e nel cong. pugniamo, pugniate ; aus. avere ), lett. [sostenere un combattimento: Contra miglior voler voler mal pugna (Dante)] ▶◀ combattere, contendere,… …   Enciclopedia Italiana

  • Historia de Cantabria — Escuche este artículo (info) …   Wikipedia Español

  • Joaquín Miguel Gutiérrez — Canales (1796 1838). Político y militar nacido en Tuxtla Gutiérrez, estado de Chiapas, México. Partidario de la Independencia del Virreynato de la Nueva España (respecto de España) y, a su vez, de la Capitanía General de Guatemala, a la cual… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”